- SYSARION
- SYSARIONIcariensis (a pago dictus) Comoediae auctor. Clemens, l. 1. Strom. Iambum excogitavit Archilochus Parius: claudum Iambum Hipponax Ephesius; Tragoediam Thespis, Comoediam Sysarion Icaricus. Quam primo μονοπρόσωπον fuisse, ex fragmento eius apud Stobaeum liquet, quod vid esupra voce Susarion, namque et sic scribitur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.